monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM I. <<<     >>> IN PSALMUM III. Psalmus David, cum fugeret a facie Abessalon filii sui.

IN PSALMUM II APPARAT EINBLENDEN

1 Utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum, et adversus Christum eius. Pro eo dictum est utquid, ac si diceretur, frustra: non enim impleverunt quod voluerunt, ut Christus exstingueretur; dicitur hoc enim de persecutoribus Domini, qui et in Actibus Apostolorum commemorantur.
2 Disrumpamus vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum. Quanquam et possit aliter intelligi, tamen aptius ex eorum persona accipitur, quos dixit inania meditatos; ut hoc sit, Disrumpamus vincula eorum, et abiiciamus a nobis iugum ipsorum, demus operam ut non nos alliget, neque imponatur nobis christiana religio.
3 Qui habitat in coelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Repetita sententia est: nam pro eo quod est, Qui habitat in coelis, subsequenter positum est, Dominus; et pro eo quod est, irridebit, subsequenter positum est, subsannabit. Nihil horum tamen sapere oportet carnaliter, quasi aut buccis Deus irrideat, aut naso subsannet: sed ea vis accipienda est, quam dat sanctis suis, ut futura cernentes, id est nomen Christi et dominationem pervagaturam in posteros et universas gentes obtenturam, illos inania meditatos esse intelligant; haec enim vis qua ista praescita sunt, irrisio Dei est et subsannatio. Qui habitat in coelis, irridebit eos: coelos si animas sanctas accipiamus, per has eos, utique praesciens quid futurum sit, deridebit Deus et subsannabit.
4 Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos: planius enim ostendens quomodo ad eos loquetur, dixit, conturbabit eos; ut in ira sua, hoc sit, in furore suo. Iram autem et furorem Domini Dei non perturbationem mentis oportet intelligi, sed vim qua iustissime vindicat, subiecta sibi ad ministerium universa creatura. Praecipue namque pervidendum est et tenendum illud quod scriptum est in Salomone: Tu autem, Domine virtutis, cum tranquillitate iudicas, et cum magna reverentia disponis nos. Ira ergo Dei est motus qui fit in anima quae legem Dei novit, cum eamdem legem videt a peccatore praeteriri; per hunc enim motum iustarum animarum multa vindicantur. Quanquam possit ira Dei recte intelligi etiam ipsa mentis obscuratio, quae consequitur eos qui legem Dei transgrediuntur.
5 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini : ex persona ipsius Domini nostri Iesu Christi ista manifesta sunt. Sion autem, si speculationem, ut quidam interpretantur, significat, nihil magis quam Ecclesiam debemus accipere, ubi quotidie intentio erigitur speculandae claritatis Dei, sicut Apostolus dicit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Ergo iste sensus est: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Ecclesiam sanctam eius, quam montem appellat propter eminentiam et firmitatem. Ego autem constitutus sum rex ab eo: ego scilicet, cuius vincula illi disrumpere et iugum meditabantur abiicere. Praedicans praeceptum ipsias: quis hoc non sentiat, cum quotidie factitetur?
6 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quanquam etiam possit ille dies in prophetia dictus videri, quo Iesus Christus secundum hominem natus est; tamen hodie quia praesentiam significat, atque in aeternitate nec praeteritum quidquam est, quasi esse desierit; nec futurum, quasi nondum sit; sed praesens tantum, quia quidquid aeternum est, semper est; divinitus accipitur secundum id dictum, Ego hodie genui te, quo sempiternam generationem virtutis et sapientiae Dei, qui est unigenitus Filius, fides sincerissima et catholica praedicat.
7 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Hoc iam temporaliter secundum susceptum hominem, qui sacrificium sese obtulit pro omnibus sacrificiis, qui etiam interpellat pro nobis; ut ad totam ipsam dispensationem temporalem, quae pro genere humano facta est, referatur quod dictum est, Postula a me; ut scilicet gentes nomini christiano copulentur, atque ita a morte redimantur, et possideantur a Deo. Dabo tibi gentes haereditatem tuam, quas possideas ad earum salutem, et quae tibi fructificent spiritualia. Et possessionem tuam terminos terrae. Idem repetitum est: terminos terrae, pro eo positum quod dictum est, gentes; sed hoc planius, ut omnes gentes intelligamus: possessionem autem tuam, pro eo quod dictum est, haereditatem tuam.
8 Reges eos in virga ferrea: in inflexibili iustitia. Et tanquam vas figuli conteres eos; id est, conteres in eis terrenas cupiditates, et veteris hominis lutulenta negotia, et quidquid de peccatore limo contractum atque inolitum est. Et nunc, reges, intelligite: et nunc, id est iam innovati, iam contritis luteis tegumentis, id est carnalibus vasis erroris quae ad praeteritam vitam pertinent: nunc intelligite iam reges, id est, iam valentes regere quidquid in vobis servile atque bestiale est; et iam valentes pugnare, non quasi aeret caedentes, sed castigantes vestra corpora, et servituli subiicientes. Erudimini, omnes qui iudicatis terram. Hoc idem repetitum est: erudimini, pro eo quod dictum est, intelligite; qui iudicatis autem terram, pro eo quod dictum est, reges. Spirituales enim significat qui iudicant terram: inferius enim nobis est, quidquid iudicamus; quidquid autem infra spiritualem hominem est, merito terra nominatur, quia terrena labe sauciatum est.
9 Servite Domino in timore : ne in superbiam vertat quod dictum est, reges qui iudicatis terram. Et exsultate ei cum tremore: optime subiectum est exsultate, ne ad miseriam valere videretur quod dictum est, servite Domino in timore. Sed rursus ne idipsum pergeret in effusionem temeritatis, additum est, cum tremore; ut ad cautionem valeret circumspectamque sanctificationis custodiam. Etiam sic potest accipi, Et nunc reges intelligite, id est, Et iam nunc me rege constituto, nolite tristes esse, reges terrae, quasi bonum vestrum vobis ablatum sit; sed intelligite potius, et erudimini. Id enim vobis ex pedit ut sub illo sitis, a quo intellectus et eruditio vobis datur. Et hoc vobis expedit, ut non temere dominemini; sed Domino omnium cum timore serviatis, et exsultetis in beatitudine certissima et sincerissima, cauti et circumspicientes ne ab ea per superbiam decidatis.
10 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta: hoc est quod ait, intelligite, et erudimini; nam intelligere et erudiri, hoc est apprehendere disciplinam. Verumtamen in eo quod dicitur, apprehendite, satis significatur praesidium quoddam atque munimentum esse adversus omnia quae obesse possent, nisi tanta cura apprehenderetur. Nequando autem irascatur Dominus, cum dubitatione positum est; non secundum visionem Prophetae, cui certum est, sed secundum eos ipsos qui monentur; quia cum dubitatione solent cogitare iram Dei, quibus non aperte revelatur. Hoc ergo sibi ipsi debent dicere: Apprehendamus disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereamus de via iusta. Iam vero, irascatur Dominus, quomodo accipiendum sit supra dictum est. Et pereatis de via iusta: haec magna poena est, quae ab iis formidatur qui aliquid dulcedinis iustitiae perceperunt; qui enim perit de via iustitiae, cum magna miseria per vias iniquitatis errabit.
11 Cum exarserit in brevi ira eius, beati omnes qui confidunt in eo: id est, cum vindicta venerit, quae impiis et peccatoribus praeparatur, non solum eos non attinget qui confidunt in Domino, sed etiam ad regnum illis instruendum et sublimandum proficiet. Non enim dixit: Cum exarserit in brevi ira eius, securi omnes qui confidunt in eo, tanquam hoc solum inde habeant, quod non puniantur; sed beati dixit, ubi est bonorum omnium summa et cumulus. Quod autem positum est, in brevi, hoc significare arbitror, quia repentinum aliquid erit, dum hoc remotum et longe futurum peccatores existimabunt.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM I. <<<     >>> IN PSALMUM III. Psalmus David, cum fugeret a facie Abessalon filii sui.
monumenta.ch > Augustinus > 2